Ad lectorem pro historiae commendatione Glareani carmen
Si quid in hoc mundo quod mortales iuvat omnes
Historia est uno non celebranda modo.
Historiae nostrae iustissima regula vitae,
Historiae debet quicquid in orbe viget.
5
Historiam cognosse iuvat, didicisse iuvabit
Dum rigido Arctoo fulmen ab axe ruit.
Corniger arcano quaedam volumina Moses
Tradidit et quicquid Biblia sacra tenent.
Historia est Evangelium, sacra dogmata Pauli
10
Quaeque ab Apostolis sunt semel acta viris.
Huic, ergo huic uni invigiles prudenter oportet
Care puer quisquis tendis ad astra viam.
Huic totum te dede puer, caelestia quondam
Praemia laturus perpetuumque decus.