carmina libraria Christianus Longomontanus, astronomia Danica, 5

Testo base di riferimento: Amsterdami, apud Ioh. et Cornelium Blaev, 1640


5. ad Cl. V. Christianum Longomontanum auctorem operis

 

Longava quid non saeculi immutat dies?

Hac lege et ipsa mentium constant bona,

Artesque pereunt et resurgunt denuo.

Haec ora culta, illa squalet sordibus,

5

Quaeque obsolerant enitescunt post modum.

Versare tales tempus atque aevum vices

Quid singulatim testimonio probem?

Tu Christiane, cuius artificem hanc manum

Doctaeque mentis conspicamur circulos,

10

Queis caelum et ipsos pervios reddis polos

Propiusque Borean admoves Deum choro,

Hic esse locuples testis ac notor queas.

Hipparchus etenim et ille sublimis Conon.

Vterque magnum sustulit Vraniae decus,

15

Sed iste Rhodiis ortus, at Conon Samo.

Profectus altum flexit ad caelum caput.

Ptolomaeus intra constitit Nili vada

Facemque claram praetulit nepotibus

Qua certa ad astra niterentur semita

20

Aliique plures docta quos olim viros

Aut Graia tellus, cultus aut Arabs tulit.

Sed hi prius fuere, nunc situ iacent

Et noctis illic cuncta marcent nubilo

Vnde et iugales vertit artium chorus

25

Helicenque petiit qua Boreae frigus riget.

Hic natus altae indaginis Copernicus

Inter Prutenos ultimos Germaniae

Non ante trita duxit in coelum via.

Hic Regiomontanus, hic Purbachius

30

Quem mox secutus astricas doctus plagas

Prae ceteris Reinoldus ille Erasmius,

Sed hos et omnes vicit illustris Tycho

Braheus, ille Daniae decus suae.

Vir mente summus ingeniique dotibus.

35

Cui magno Atlanti tu minor praebens manum

Nunc tectiora coelitum pandis sacra

Facisque hiulcum si quid in arte est relliquum

Id docta dextra mensque dedolet cata.

Facisque et istud Danica ut pubes tuo

40

Excita ductu discat hinc mundi vices

Orbemque Phoebes Solis et cursus ratos

Atque hancce propriam vindicet laudem sibi.

O Christiane tuque felix Dania

Quam Graius, Arabs Nilus et Germania

45

Frustra ambierunt frontibus dandam suis,

Haec palma vobis, haec parata est laurea.

 

Iohannes Isacius Pntanus, Regius historiographus.