Ad Cl. V. Solertissimum Mathematicum Christianum Longomontanum Astronomiae Danicae authorem
Vraniae quondam Venusinae cultor amorque
Non temere a longo nomina monte geris.
Vt caelum scandas supponas Pelion Ossae
Non opus: aggrederis commodiore via.
5
Altos imponis longos mirosque labores
Monti: mons altus non modo longus abit.
Surgit: sublimem te mundi ad moenia tollit
Aethere, non minus ac aere datque frui.
Sidera vicinus digito quasi tangis, et ut sunt
10
Compacta et quorsum quaeque locata vides.
Hinc quae vel veteres vel quae docuere recentes
Astronomi trutina dexteriore probas.
Et quo quaeque loco sunt quo motusque feruntur
In coelo, in libris digeris atque moves.
15
Macte nova vir arte (brevi sic itur ad astra)
Perge poli abstrusas pandere rite vias.
Rex fuat in medio Sol: regia sidera quinque
Eminus hunc circum et comminus usque meent.
Cynthia tellurem circum sua cornua mutet,
20
Ambiat et quicquid fit perit aut variat.
Percurrat plebs fixa polo constanter iisdem
Passibus aetherium nocte dieque globum.
Caetera disponas etiam, ceu videris esse
Disposita a summo Dispositore Deo.
(Nicolaus Georgius Aerylaeus)