carmina libraria Hieronymus de Vallibus, Jesuida seu de passione Christi, 4

Reference basis text: Basileae, per magistrum Nicolaum Lamparter, 1505


Carmen directe lectum laudat retroactum, vituperat Philomusi

 

Dexteritas fidei, non vani gloria mundi,

Virtutum specimen, non luxus spurca libido,

Convictus tenuis, non turgens venter omento.

Haec tibi clara dabunt laudis monumenta perennis.