carmina libraria Petrus Dorlandus, viola anime per modum dyalogi, 3

Testo base di riferimento: Coloniae, 1499


3. ad beatam Annam Carmen

 

Hic effunde preces devote poplite flexo,

      Anna parens ubi cum prole beata sedet

Ne dubita capies quicquid rogitaveris ipsam,

      Hancque potens precibus iugiter Anna nitet.

5

Nullius Anna preces umquam dimisit inanes

      Sed tulit optatam candida semper opem.

Ergo piam matrem multo cumulemus honore,

      Nullius vacuas quae sinit esse preces

Anna parens Iesu Christi genitricis aveto

10

      A nobis petimus omne repelle nefas.