carmina libraria Dioscorides, de medica materia libri sex, Ioanne Ruellio interprete, 2

Testo base di riferimento: Lugduni apud Iacobum Faure 1554


Epitaphium Ioannis Ruelli, Dionysio Corronio authore

 

Hic situs est in quo viguit medicina Ruelli,

      In quo naturae notitia atque poli.

In quo prima fuit dos: Graium vertere scripta

      In Latium, ac Latio scribere digna Iove.

5

Olim erat affinis, nunc est conviva deorum

      Praemiaque illa sui grata laboris habet.