carmina libraria Georgius Calaminus, Rudolphottocarus, 1

Testo base di riferimento: Argentorati, J. Rihel, 1594


Domino Rudolpho II sacratissimo Romanorum imperatori

 

Maxime Christiadum rector, sacrate Rodulphe,

      Terra patens humili quem vocat ore deum.

Excipe sed clemens quae diva Tragoedia Caesar

      Huc nova, sed veterum syrmate cincta venit.

5

Ottocarus violat periurus pacta Bohemus

      Agmen et in dominum grande rebellis agit.

Caesar tum contra bello rapit arma secundo

      Perfidus Austriacis rex cadit hostis agris.

Laurus et Hausburga manet ortum gente Rodulphum

10

      Numina qui saevit sanguinis ille tuis.

Regia ab antiquis sed Francis femina ducens

      Extulit illustres facta per ampla notas.

Quae brevis aetatum revoco dum gesta priorum

      Priscis atque novis eruo cuncta libris.

15

Maiestas neque enim tragici fert sancta cothurni,

      Fictis confundit vera, severa iocis.

Nostrum si veteri se prodat imagine saeclum

      Discimus arcanis ludere fata modis.

Quaelibet Ottocaros aetas et terra Rodulphos

20

      Obicit, ex regum sanguine faece virum

At te sancte pater patriae, vis nulla nec astus

      Numen iniqua tuum nec premat invidia.

Iure velut dominum te mitem vesper adorat

      Sic tibi gens humiles tendit Eoa manus.

25

Alas subque tuas redigi miser expetit orbis

      Et tibi semideum maxime vota facit.

Pax cubet alma domi Thracas foris ense fatiges

      Currus ante tuos vinctus et hostis eat.

Pleno larga dei foveat te gratia cornu

30

      Nec nisi cum mundo terminet imperium.