Io. Cornelius Vterverius batavus Med. Doct. Congratulatur D. Vlyssis Aldrovando
Gaudeo sed quae Animo concepi gaudia, lingua
Et manus et morbus significare vetant.
Laetitiae causae est quia tum, tot scripta reservans
Ingenio divino accumumulata tuo
5
Ab volucrum genere ordiris, quod gratulor et si
Christicolae fas est accipio augurium.
Id quod maius eo est quoniam Iovis ales honoris
Obtinuit primum non sine laude locum.
Adventu quae cuncta suo extinxsisse putata est,
10
Auguria et quamvis prospera saepe forent.
Laus quoque vulturibus magna est, quod Reme probasti
Morte tua fratri regia sceptra parans.
Vnguibus accipiter curvis tua Phoebe volucris
Rarius infelix edidit augurium.
15
His igitur tribuens primas celeberrime Vlysses
Tute tibi felix augurium inde capis.
Macte age sic qutquot retines cognomine vestro
Inscriptos etiam propediem ede libros.
Nonne vides pruden ut publica commoda tardas
20
Quaepotes ingenio demeruisse tuo?
Disce tui vivus mercedem ferre laboris,
Nam venit extructo gloria sera rogo.
Sic etiam vestrum venientia saecula nomen
Noscent et quis sis fama loquetur anus.
25
Et mane aurorae quae Lucifer excitat ignes
Et iuga quae Titan vespere solvit equis.
Quam canis ac caelum Iovis ales nube serena
Te feret atque novum sidus ibi esse dabit.
Sidus quod radiis omnes fulgentibus oras
30
Clarabit caelo sidera donec erunt.