Gian Domenico Cancianini carminum appendix, 3

Testo base di riferimento: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


3. ad clarissimum d. Ioannem Andream Foscarenum
ac praeclarum d. Mandricardum Fracastorium
canonicos Veronenses Cancianinus

Quod sacri fontis fuerint mihi flumina, primum:

      Mox, fuerim natus sub Veneto imperio,

Quod nunc Veronae sub tali Antistite vivam,

      Heroum et coetu o lumina magna duo:

5

Vos Foscarene et Fracastori optimi amici,

      Vos inquam atque estis lumina magna duo:

Diis habeo grates. Vos me has duxisti ad oras,

      Pluraque in absessum dona stetere meum.

Nec sileo hic doctum Vidam, cui laeta senectus

10

      Sit semper viridis, fortis et ipse magis.

Vos colo: in excelsam hanc Vrbem quae carmina mitto,

      Accipite. Olim et vos nostra camoena canet.