Gian Domenico Cancianini carminum appendix, 2

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


2. eiusdem

Olim despectas o qui nunc suspicis aras,

      Magne Heros, Christi mystica Sacra colens:

Hic magno, in coelis nimio laudaris honore.

      Te recinit cycnus, te lyra et ipsa sonat.

5

Quinetiam ecce tibi canis inter sydera parvus

      Latratu blando vult tua gesta loqui.

Macte fide hac vera, quae te iam sustulit astris.

      Quae mage Romana catholica esse potest?