1. Carolo Lectistennio ex.mo duci et intimo Caesaraeae
Maiestatis consiliario, in eius cum innumera multitudine ad
fidem catholicam conversionem Iani Dominici Spilimbergii
Alter Saulus eras, nunc es Duso inclyte Paulus:
Idem nec paulus Terris, nec paulus Olympo,
Eque parum caro longe carissimus Heros.
Gaudia quae coelo, tecum tot millibus illi
5
Conversis! Resonas Lectistennius inde:
Caesaris atque Dei dignus penetralibus altis.
Tota tui exemplo fiat gens aurea mundo.