Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 127

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


127. eximio vati et medico eius Sororio,
Paulino lectori, honestissimae Prudentiae
Mazolenis sponso, filiae Caesaris neptis Iunctae

Paulum hymni resonent, iam mactes lenis Apollo

      Ipse tibi: sponsa en victima, et ara torus.

Victima adest praestans, ara igni flagrat amoris.

      Ergo fodens cultro, quo datur esse, feri.

5

Sanguine te puro places, et virgine caesa-

      Ris vult divus Hymen, caesa resurgat ea.

Cui cum Leucothoe cedat Peneia Daphne

      Cuius fronde sacra frons tua docta viret.

Te egregia ut prole aeternes post inclyta scripta,

10

      Prudenti bene prudentia iuncta tibi est.