124. in quendam vocitatum patrem
ab hac coniunctione atque prorsus abhorrentem
Atque pater, pater atque fugis: tamen atque per omne.
Pene metros vatum docta Camoena sonat.
Atque fugis, fugis atque pater: pacem tamen ipsa
Coppula disiunctis fert, simul atque ligat.
5
Cur igitur pater atque fugis? Num dicere non vis?
An nescis? Dicam quod scio, tuque siles.
Pax tibi non cordi est: redolet quod vincla tremiscis.
Si atque tibi os aperit, totus in ore pates.