Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 118

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


118. de quodam sepulchrali somnio

Sede sua motum quoties per somnia nostrum

      Aut instauratum conspicio tumulum.

Non fallor, toties aliquis mihi sanguine iuncto

      Cogitur aeterna condere nocte diem.

5

Filioli, et coniux ego nunc vos linquo, valete,

      Apparuit busto pyramis alta novo.