Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 117

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


117. ad Fabium Palilnum sororium

Vt cupio, ut conor nostris imponere finem

      Carminibus: sed non id mihi posse datur.

Et tamen heu quantis agitatur cymba procellis

      Nocturno in pelago, nec mihi stella micat.

5

Inter tot scopulos, tot scyllas, totque Carybdes,

      Monstraque, cui duro lumina sicca forent?

Hic est, ut credam dictos sub nomine Cycni

      Vates, quod cantat vel moribundus olor.

O tu, cui Imperium in causas, praeclare sorori,

10

      Dic nostre: iubeo, sic volo, Musa fuge.