Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 103

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


103. ad Franciscum Freschum, d. Cucaneae

Aura sub ardenti ceu est gratissima sole,

      Vt recreat siccum frigida lympha, rigans:

Sic tua Musa placet, sic est tu Fresche suavis.

      Plus nimio ferves, vos amo, vosque colo.