Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 97

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


97. aliud

Vt pelia natae ferro secuere parentem,

      Dum iuvenem hoc credunt reddere prope modo:

Antea, praesidibus sic nostra haec Patria secta est

      Amne Tilaventi, mortua adhucque fuit.

5

Nunc Contareno en rediviva, in flore iuventae.

      Passim libertas merce pererrat eam.

Copia sic frugum est illi, ceu copia aquarum.

      Cui mage debemus? Num Patriae, huicve Patri.