92. aliud
Est eadem e geminis quae erumpit fontibus altis,
Et quae per planum difluit Vrbis, aqua.
Cur autem est illa hac melior magis atque salubris?
Naturam authoris detinet illa sui.
5
Nicoleus Contarenus praeses fuit author:
Eloquio et Sophiae Fons, fluviusque duplex.