Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 90

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


90. in fontes marmoreos Vrbis Vtini, iussu
ill. Praesidis Domini Nicolai Contareni usque aquam

Omnes irrigui, crystalla liquentia, rivi,

      Lymphae, et vos Nymphae, quae has habitatis aquas

Murmure pars dulci, dulci pars carmine ad undas

      Tendite marmoreas, quo properatis, iter.

5

Pergite nec pigeat subter vos currere terra,

      Donec in Vtineis prodeat unda Foris.

Hic magno populi applausa salientis ad astra,

      Praesentes aestus atque levare sitim.

Ac velut illabens coluber renovatur, et inter

10

      Saxa duo exutus, pulchrior ille nitet:

Sic vos mutata in meliorem sorte, perennes

      Vrbi eritis clarae haud inficiandus honos,

Praeside Nicolao Contareno, auspice et ipso,

      Quem, velut indigentem, Iulia Terra colit.