Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 85

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


85. aliud

Lucina in tumulo: non quae de nocte refulget,

      Sed quae erat in medio tota corusca die.

Quantum illi invidit Phoebi germana: sepulchro

      Ah dedit invisam, post modo plorat, amans.

5

Non aequum (exclamat) fuerat me hanc tollere lucem,

      Pertulit hanc frater. Non ego dira tuli?