79. aliud
Aptabat roseis iam sese Aurora quadrigis
Thitoni antiquum fugiens de more cubile,
Cum me ad Romuleum Morpheus, sinceraque Virgo,
Quam genuit tempus, tulit et sub luminis auras,
5
Vexerunt amnem, et posuere in margine ripae,
Gaudia spectantem, atque animo non parva moventem
Nec mora, arundineo Tybris velatus amictu
Ridentem ostendit faciem et se sustulit alveo:
Hunc veneror tandem et compello fortiter ausus.
10
Quam mihi respondem facilis, nam se obtulit ultro
Quis nam erit ille Deus, cui templa ad sydera surgunt
Tam miris speciosa modis? Quis? Cynthius ille,
Luce sua totum terrarum qui imbuit Orbem:
Et tamen excelsae manet intra moenia Romae.
15
Qui sunt Artifices, qui operantur? Quisque sacerdos,
Qui se in lucidulis Permessi laverit undis,
Atque super gemina Parnassi rupe litavit.
Qua arte struunt? Numeris fidium, Thebanus ut olim
Anfion struxit muros. En aspice lauri
20
Fronde comas vinctos, sociantes carmina nervis.
Quae resonant? Laudes Cynthi, sublimis ut ipse
Virtute et radiis passim fulgentibus ad se
Attrahit extollens humiles, et numine multo
Sustentat dignos, resonant Clementis et alta
25
Octavi facta, octavi nempe ordine, verum
Re primi, coelum, et stellas qui vertice torquet.
Huncque Iovem in terris colimus, longe admirantes.
Quae facta? Haec sine sunt numero, ceu omnia magna
Ast unum referam, decies repetisse placebit.
30
Consuluit mundo, quamvis sub pondere nuncquam
Fessus mutaret: columen statuitque Nepotem,
Fortem alium Alcidem, atque Atlantem robore vasto,
Tamque pium, Patrui et similem, quam lumine cinctum,
Cui delubra Deo merito tollentur ad astra.
35
His dictis, subito Tybris se mersit in amne
Delituit placidisque undis, fluviusque quievit.
Protinus atque ego (quid non possunt numina Divum?),
Sum dulci patriae, et Iulaeis redditus oris.