Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 78

Testo base di riferimento: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


78. de illustriss. card. Cynthio Altobrandino
Clementis VIII P. Max. nepote meritiss.

Nunc opus est vates cithara, fidibusque canoris,

      Clementemque lira presonuisse Iovem.

Illud praesidium, ille dulce decusque poetis,

      Maecenatem, eius restituit pietas.

5

Quin dedit, ecce, aureum (summa o Clementia) Phoebum.

      Nunc opus est fidibus, cithara atque lyra.

Templa tibi divo, Cynthi, statuuntur, et arae.

      Ast ego, quod possum, do tibi, thura, preces.

Forsan erit tempus, quo me respexerit. Illo

10

      Tempore quantus ero: munera quanta feram!

Nec cito te hinc tollas, sunt super aethera Olympi,

      Hic adsis terris te invideatque polus.