Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 73

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


73. ad Io. Baptistam Manticam

Invidia nata Erebi quoties est nixa columnas

      Vertere tergeminas Mantica clare tuas:

In cassum sperat tantas prosternere moles,

      Dum putat inmotas, stulta, carere basi!

5

Non basis in terra, namque est fundamen Olympus,

      En Leo coelestis, quin Iovis ales adest.