68. ad quendam foeneratorem
Ora est ficta tibi, funalia Cerea ficta,
Candelabra duo sic quoque ficta nitent.
Mantile est fictum, fictum pulvinar utrumque,
Marmore de ficto statque columna duplex.
5
Illa oculis vera apparent; sed inania tactus
Indicat: egregium nobilis artis opus.
Omnia ficta tibi iactet cum portieus ista,
Sic tua ficta etiam relligio esse potest.
Sed cur esse potest inquam, si id cernitur? Ecce
10
Vilis, nam fugiunt, non habet ara Deos.