59. ad quosdam compotores amocos
Pergite na talem vestrum celebrare quotannis
Tam multis epulis, tam varioque mero.
Vivite, sit quantum esse potest et vivere longum,
Attamen, heu, aderit mors inopina brevi.
5
Quae vos a vobis quando seiunxerit, uno
Heu nunc sublato, nunc alio, atque alio,
Nulli eritis; quin nec nomen post fata manebit.
Causa erit, hoc vatem non habuisse die.