Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 54

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


54. aliud

Sensit ut ad barathrum coniux properare maritum,

      Prosilit Elisiis, hunc miserata, plagis.

Atque illi accurrens, potuit vix dicere tantum.

      Me miseram, misero quod tibi vulnus inest?

5

Quod tibi (respondit) male laesit corpus honestum.

      Hoc anima impresso, me abstulit ipse dolor.