Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 53

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


53. aliud

Ros hac marmorea pretiosa absconditur urna,

      Lucidus, et solidus ros, sine labe nitens,

Gemmarum longe nitidissima Margarita,

      Vt sit in Eoo par sibi nulla mari.

5

Persephone iniusta occuluit, quam servat avare,

      Adstat, se excrucians, nocte, dieque vigil.