Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 49

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


49. de ipso Iacopo et Leonardo fratribus
Cisterninis, hoc vivo, illo mortuo, alludens insignibus

Sub dio a divis constructum e marmore fontem

      Flumina de coelo bina aluere diu.

Quin duo coelestes observavere leones.

      Vnum sed flumen, nunc leo, et unus adest.

5

Adsis perpetuo leo fonti, perpetuo amnis:

      Irriguus semper fons maneatque solo.