Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 48

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


48. epitaphium Iacobi Cisternini iuris.

Eximius legum doctor sub mole Iacobus

      Hac Cisterninus (proh dolor) ille iacet.

Ille, altum iuris columen praesentia cuius

      Regia; regium erat cuius et eloquium.

5

Credite mortales, facile est quod credere mortem

      Se ipsam saevitia nunc superasse feram.