38. de Praxia et Nicomaco
Praxia, Nicomacus: vir, coniux: sunt simul usque,
Inter eos magnus nonne videtur amor?
Mensa una, una illis mappa, et lanx, atque lagena,
Inter eos magnus nonne videtur amor?
5
Vna esca, unusque est culter, Cyathusque merumque,
Inter eos magnus nonne videtur amor?
Omnia sunt illis communia, et unica semper.
Inter eos magnus nonne videtur amor?
Haec fiunt, quoniam metuit sibi quisque venenum.
10
Inter eos nullus nonne videtur amor?