Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 34

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


34. epitaphium aborti

Tantus erat tantos ardor mihi nosse parentes,

      Vt celerans ortum, nascerer ante diem.

Parcite vos alii nimium affectare, volentes.

      Hoc, me tantillum tam exigua urna capit.