Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 29

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


29. de Palma et Vtino

En crescit Palma, en Vtino nova nupta paratur.

      Palmae Vtinum sponsum se haud minus, ecce, parat.

Divus, Hymen, Marcus, Veneto est et, pronuba, diva,

      Quales vir foetus, atque Virago dabunt:

5

Iungite iam dextras, et connubialia iura,

      Vtinus etiam sit denique, non Vtinum.