Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 28

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


28. de Venetiis et urbe Palma

Reginam Oceani Cybele prospexerat unda

      Adriaca stupuit: sed diadema magis.

Non de conchili structo, sed turribus altis,

      Invidit: longo tempore questa, silet.

5

Iuppiter huic tandem tibi nunc en Palma Corona.

      Ceu stupor haec terris, ceu stupor illud aquis.