Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 27

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


27. ad serenissimum Senatum Venetum

Pacis amatores fatalem conditis Arcem

      Contra illam hostilem, quae inferat arma, manum.

Marcia gens, Domini, quin et Mavortia, quando

      Res poscat: tantae pergite molis opus.

5

Indite ei nomen, quo tellus ipsa vocatur,

      Qua struitur foelix nomen et omen habet.

Omnemque, et nomen victricia gesta sequantur.

      Palmata Arx Palmis aucta sit usque novis.

Non iustina gerens palmam palmata? Videte

10

      O quae concurrunt mysteria magna notanda.