Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 7

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


7. in suum Verona reditum

Ad patrios Genios, ad dulcia tecta relicta

      Vere novo venio, qualis hirundo venit.

Salve Spilimbergum, vos Dii salvete salubres.

      Cor cito vobis, intima sacra ferens.

5

Et merito Domini, vos Divos nomino, quando

      A vobis in me tot benefacta cadunt.

Vix (quantum refert frugi virtute madere)

      Accessi: divum me fovet aura meum.

Rectores, proceres, cives, populus, ciet alte

10

      Quisque sonum, clamans: Cancianinus adest.

Adsum, quem Tellus optabat iulia adesse:

      In qua dulce mihi est vivere, dulce mori.