Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 6

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


6. epitaphium parochi iussu do. Mariae
vice comitis Mediolanensis ducis, vivi sepulti

Qui super extinctos cantabam, et moesta feretra,

      Subter defuncto nunc fleo, et exanimor.

Spernite avaritiam, atque inhumatos condite bustis

      Quando opus, et gratis vos similes parochi.