Gian Domenico Cancianini epigrammata 2, 44

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


44. ad Servilium Throeum iurisperitum Vtinensem

Throee mihi (recolis?) dixisti talia verba?

      Quid stas? Coniugii sit tibi rupta mora.

Ergo tuae doctae quaeso per fulmina linguae,

      Vt si coniugii nunc tibi cura mei

5

Tu iuvenem invenies, vultuque, et more decoram,

      Quae bene sit nata, et (non sine dote) parem.

Sum tibi devinctus totus, nec sum satis unus.

      Vellem etiam de me pignora vincta tibi.