39. ad Musam in adventum Bernardini Parthenii
Musa mea, o mea Musa exi, quibus abdita, ab antris,
Forsitan extinctam te mea musa voco.
Non sic clamatus per littora, per nemora ille
Pulcher, et infelix, nomine dictus Hylas.
5
Exi hilaris tandem, non sunt ea nubila mentis,
Ob quae fugisti, sed mihi laeta dies.
Euge en Parthenius venit praesentia tanti,
Tam Cari et Capitis iure colenda tibi est.
Ille suam, et nostram scis quantum ad sydera tollit
10
Hanc Patriam, talis quando Poeta fuit?
Patri, et Patrono, tantum inclinere silendo.
Illius in laudem sat sua scripta sonant.