19. ad Ligustrinam
Huc panis, vinum, huc lana, huc linum (ferit astra
Vox multa) agni, et oves, huc vituli, atque boves.
Audis clamorem? Cernis cum stramine ut essent
Accenso celeri turba sonora pede?
5
Orgia nocturno, nec non Cerealia sacra
Tempore concelebrant, et simul illa Palis.
Antiquus mos est. Ex agris venit in Vrbes.
Sunt sacra, quam pridem, nunc veneranda magis.
Alba Ligustrina, adsis. Quin age tu quoque clama:
10
Sed tibi non facula, sat tua forma nitet.