Gian Domenico Cancianini epigrammata 2, 18

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


18.

Dum sua rura Micon lustrat, vineta peragrans,

      Innuptae et natae cura molestat eum:

Arbore in annosa, foliis, viridique, carente,

      Quae certant cerae, Bacchica dona videt.

5

Coniugium vitis laudat, miratus, abitque:

      En datur a fatuo filia pulchra, seni.

Mox cum purpureo lignum sine honore reversus

      Vidisset, sero callidus ipse dolet.

Vva velut stipi (exclamat) male tuta rigenti,

10

      Sic splendet vetulo iuncta puella viro.