Gian Domenico Cancianini epigrammata 2, 15

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


15. r.mo Nores, Apost. Visit.
Spilimbergo decedenti a puero habitum

Clare Atavis, virtute potens et numine divo,

      Digne Pontificis mystica sceptra gerens,

Sacratum rector, moderator et optime rerum,

      Laudem ex infanti en perficit ora Deus.

5

O quos aeternos (Coelestia munera) fructus

      Tempore in Autumni dat tua lingua, manus:

Dat tua lingua, manus, quod sancte pectora nutrit,

      Quin animos tollens, sistis in arce poli.

Res loquitur quantum sint iusti Caesar honores

10

      Iam tibi, iam summi, et nomina vera tua

Sed nos, ah, linquis, linquis nos corpore sancto.

      Sis memor o, queis non te auferet ulla dies.