Gian Domenico Cancianini epigrammata 2, 6

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


6. de Petra Calina Brix.

Qualis in Aegeo cautes asperrima ponto

      Funditur, et cumulis firma restitit aquae,

Cumque magis crescant fluctus, mage robora durat

      Adversus moti verbera saeva maris:

5

Sic ferrum et flammae nequaerint hanc vincere Petram.

      O Virtus: quam vis vincere nulla potest.