Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 53

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


53. Horatium

Do coecis sonitu, do surdis indice: scis quid?

      Coecis et surdis quod dare ego nequeo.

Scilicet in partes tot sectum tempus et horas

      Quot digitos, aures, lumina lector habes.

5

Ast tibi, cui est visus, nec non audire facultas,

      Omnes virtutes indico dico meas.

Per me igitur quam sint momenta fugacia nosce.

      Consule facturus: fac propere id, quod agis.