Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 52

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


52. in mortem Samuelis Marsilii

Hi tonitrus, gemitus, hi sunt suspiria venti:

      Hae pluviae lacrymae: hae nubila nigra, dolor.

Omnia in occasu Samuelis Iuppiter ipse

      Condolet Hebraeum talem obiisse virum.