Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 49

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


49. in maledicum

Improbe homo et mendax nam sic te denique novi:

      Effigiem similem feris habere tibi;

Est ne tua haec scalptro an formata figura colore?

      Te sculpi in glacie, pingi et in igne decet.

5

Quin potius te diffingi, in nihilumque reduci,

      Vt mala mens tecum, lingua mala et pereat.