Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 47

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


47. ad Foedericum Buiattum

Virtute eximia, summa et probitate colende,

      Quid Buiatte inquis? Dulcis amice sile.

Non ego sum tanti, quanti te pendere cogit

      In te noster Amor, gignitur unde tuus.

5

Sed tamen accipio grata haec tua carmina grates

      En tibi ago, o esset te mihi digna Lyra.