Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 45

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


45. serenissimo Venetiarum principi Paschali Ciconiae

Impera quae quondam Coelo gens praelia movit,

      Vnde metu gelidi contremuere Poli,

Claraque sideribus facies expalluit, et se

      Arctos in aequoreas praecipitasset aquas,

5

Maxima ni Iovis ardentis tunc fulmine crebro

      Sedibus aetheriis dextra tulisset opem:

Haec talis gens, montanis excita sepulchris,

      Surrexit. Terris aspera bella facit.

Oppugnant miseros populos, disperdit et illos

10

      Non Otri iniecto, sed gravitate famis.

Congerit omnigenas fruges, occultat avare.

      Rem, victum, vitam surripit arte dolis,

Saevos Anguipedes ast ecce Ciconia tollis.

      O Princeps nobis Iuppiter alter ades.