Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 41

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


41. in cardinalatum illustris Michaelis Turris

Cyziceas, olim septem miracula, turres

      Vocales, altas fama canora sile:

En modo Iulais quae e terris sydera tangit

      Vertice purpureo, mystica sponte sonans.

5

Diva cane hanc Turrim, cedant monimenta priorum.

      Haec est ars Christi, vivaque Petra Dei.