Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 39

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


39. epitaphium Tranquilli in fluvio demersi

Hac Tranquillus ego infelix sum conditus urna,

      Infoelix quantum quilibet esse potest.

Quid mea me virtus iuvit? Similasseque nando

      Naiadas? Absorbsit me fluvii unda rapax.

5

Centum annos Stygii errabo cis flumina Averni,

      Quin semper, quamvis non caream tumulo.