37. epitaphium Blussi latronis
Affixa huic furcae sunt Blussi membra latronis.
Non, si mille, satis, tot dedit ille neci.
Cum tegat is furcam, a furca non ipse tegatur,
Pro tumulo furcae immania membra puta.
5
Nos autem membris quod verba infixa legamur,
Haud carpas; etenim sic legitur tumulo.
Perge iter inceptum laetus tutusque viator.
In septem partes Blussus obesse nequit.
Nullos nunc metuas, cum Blusso hic nempe latrones
10
Sunt omnes, omnium pes fuit, arma, manus.